Confucius - Vicipaedia
Jump to content
E Vicipaedia
Confucius
Res apud
Vicidata
repertae:
Confucius: imago
Nativitas
551 a.C.n.
Qufu
Obitus
479 a.C.n.
Si River
Patria
Lu
Nomen nativum
孔丘
Familia
Genitores
孔紇
Yan Zhengzai
Coniunx
亓官氏
Proles
Kong Li
孔姣
Memoria
Sepultura
Cemetery of Confucius
Confucius
(nomine Sinico 孔子
Kǒng Zǐ
vel 孔夫子
Kǒng Fūzǐ
) fuit
philosophus
et
politicus
Sinarum
. Anno
552
seu
551 a.C.n.
natum, anno
479 a.C.n.
mortuum esse traditur. Eius
vita
in aevum confusum atque perturbatum apud Sinas incidit.
Nullis
libris
philosophicis
a Confucio scriptis, eruditi cautissime ipso Confucio principia philosophica attribuunt. Philosophia Confucii
moralitatem
singuli et
gubernationis
, rectitudinem
coniunctionum socialium
iustitiam
, et
animum sincerum
vehementius dixit. Hae aestimationes
in
Sinis
auctoritatem
super alias
doctrinas
consecutae sunt, inter quas
legalismus
(法家) vel
Taoismus
(道家) per
Domum Han
206 a.C.n.
220
p.C.n.). Cogitationes Confucii in systemate philosophico
Confucianismus
(儒家) appellato evolutae sunt.
Vita
recensere
fontem recensere
Effigies
Confucii, a
Wu Daozi
artifice
Domus Tang
680
740
) picta.
Annus nativitatis Confucii in fontibus tardioribus tantum datur, anno
552 a.C.n.
secundum commentarios duos
annalium Verum et autumnorum
, anno
551
fide historiae
Shiji
. Confucium in
civitate Lu
ortum esse dicit eremita quidam persona libri
Analectorum
; ibi natos esse parentes confitetur Confucius persona libri
Mencii
ibi certo ipse habitaverit et iuxta duces consiliarius meruerit. De parentibus nihil refertur nisi apud
Shiji
ubi historia de coniunctione "silvestri" parentum legenda est, illa e familia Yen oriunda, illo nomine Shuliang He. Proavos e civitate
Sung
in Lu saeculo VIII exeunte refugos e variis fontibus intellegi potest.
Confucius persona
Analectorum
se loco humili natum et propter hoc utilibus artibus educatum adseverat, consentiente libro
Mencio
ubi iuvenis cellarius nihil nisi rationes, deinde pastor nihil nisi ovium boumque elevationem intellegens depingitur.
Inter annos fere 525 et
518 a.C.n.
Confucium iam apud aulam civitatis Lu cognitum esse, de ritibus et convenientiis animadvertisse indicat liber
Zuo zhuan
(commentarius
annalium verum et autumnorum
).
Inde ante annum fere 502 civitatem
Qi
petivisse in
Analectis
legendum est: ibi musicam modi
shao
tanta laetitia audivisse, ut gustum carnis, quam comedebat, tres menses neglectus est.
A Lu "lente ut qui civitatem patris matrisque reliquerit" decessit, sed a Qi "oryzam e vasis evacuans ut qui regnum alienum reliquerit", a duce loco humiliori adsignatus, quam quo ipse revendicaverat.
In civitatem nativam reditus ab officiis publicis primum abstinebat, his sententiis oppositis: "
Liber documentorum
ait, 'Homo si erga patrem pius, erga fratres benignus sit, ad civitatem valere poterit:' ita faciens partem gubernii habebit: qua ratione alia postulabuntur?"
et "Si lustrum detur, si
Mutationibus
annum quinquagesimum agens studere liceat, errores defugere possum."
Consiliarius autem regius Yang Huo donum Confucio commisit, qui, salutationem reddere compulsus, domum visitare conatus est quo tempore Yang abesset. Hic autem in illum media via incurrit, dicens, "Si homo ad civitatem valere volens occasionem amittit, an sapiens reputabitur? Dies mensesque fugiunt." Cui Confucius, "Bene. Officium accipiem."
Ergo commissarius a vigilibus ante annum
500
merere coepit.
10
Quo anno, ducibus
Ding
civitatis Lu et
Jing
civitatis
Qi
congredientibus, Confucius ritualia direxit.
11
Anno autem
498
arces trium familiarum quae dominationem Lu contestabant delendas esse suasit: quo conatu frustra suscepto,
12
anno insequenti a civitate Lu iterum abiit, ratione alia in
Analectis
, alia in libro
Mencio
data (hic sacra rituum civicorum carne a Confucio iniuste detenta, ibi saltatricibus cantatricibusque duci datis cum quibus tridie publicis rebus neglectis se indulsisset) binis in unam in vita Confucii apud
Shiji
commixtis.
13
Peregrinationibus suis inter annos 497 et
484
comprehensis Confucius civitatem
Wei
primum, deinde
Chen
, deinde
Cai
successive visitavit. In Wei apud Yan Chouyou morans iuxta ducem
Ling
(en)
, hominem dissolutum, necessitate pulsus consiliarius meruit,
14
sed de militum instructione rogatus, "Aliquid de ritibus, nihil," dixit, "de re militari didici," statimque abiit.
15
Per civitatem
Sung
iter fecit occultatus ne insidiis inimici Huan Sima necaretur.
16
Inde ad
Chen
venit, inde ad
Cai
, ubi (anno fortasse
489
) gubernatorem
Liang
incurrit; inde in Chen reditus est,
17
ubi de patria dolens, "Domum eamus! domum eamus! Ibi iuvenes nostri ambitiosissimi," ait, "iam multa ab omnibus admiranda perficientes, se pampinare nesciunt."
18
Sed primum civitatem Wei petivit, sectatoribus vel discipulis iam tribus vel pluribus prosequentibus. Ibi iuxta ducem
Zhe
officium accepit, antecessoris Ling nepotem, quippe qui bonos homines in aula sua retinere voluerit;
19
Confucius insuper politiam ducis iuvenis, patri impio adversarii sed avo impio oboedientis, adprobavit.
20
In civitatem Lu denuo reditus Confucius officium consiliarii, sed humilioris, iuxta ducem
Ai
accepit. His annis discipulos iam plures habuit, de quibus aut dux ipse aut minister Ji Kangzi rogavit, "Quis discipulorum assiduissime discit?" Cui Confucius respondit, "Unus fuit, nomine
Yan Hui
, assiduissimus. Neque innocenti irabatur, neque bis itidem errabat. Sed breve vitae spatium eo concessum est. Talem postea non repperi."
21
Anno circiter 481 finem posuit
annalibus Verum et autumnorum
, annalibus scilicet Lu civitatumque vicinarum, quae aut edidit aut composuit. Eisdem annis de
Libris odarum
(詩經,
Shi jing
) occupatus est sicut in
Analectis
legimus: "A Wei in Lu reditus musicam rectificavi," ait Confucius, "modis
Ya
et
Sung
ad locos proprios adsignatis."
22
Unde fontes tardiores Confucium ipsum
Libros odarum
edidisse traduntur.
"Aestate" mortuus est "die undecimo mensis quarti anni sedecimi" ducis
Ai
civitatis
Lu
, i.e.
479 a.C.n.
, fide
annalium Verum et autumnorum
quae usque ad hoc annale a discipulis Confucii producta esse traduntur.
23
Nomina discipulorum Confucii variis fontibus dantur, quorum fere 16 apud
Analecta
et
Mencium
nominati pro certo habentur, videlicet:
Zeng Shen
(Ziyu),
24
Bu Shang
(Zixia),
24
Zhuansun Shi
(Zizhang),
25
Yan Yuan
26
Min Sun
(Min Ziqian),
24
Ran Geng
(Ran Boniu),
24
Ran Yong
(Zhonggong),
26
Zai Yu
(Ziwo),
24
Duanmu Ci
(Zigong),
24
Jilu
26
Ran Qiu
(Ran You, Ziyou),
26
Yan Hui
(Ziyuan),
25
Gongxi Chi
(Zihua),
27
Fan Xu
(Zichi),
28
Sima Geng
(Niu),
29
Zhong You
(Zilu),
30
You Ruo
(Ziruo).
31
Ex
Analectis
sex insuper, qui incerte discipulos fuisse habentur, addi possunt: Wuma Shi (Ziqi), Gongye Chang (Zichang), Nangong Kuo (Zirong), Fu Buji (Zijian), Gao Chai (Zigao), Zeng Dian (Xi).
32
Dicta
recensere
fontem recensere
Unam legis e paginis de
Confucianismo
disserentibus
Historia antiqua
Confucius
Aetas veris et autumni
Anni bellorum
Xun Kuang
Tetrabiblion
et
Quinque libri classici
Tetrabiblion
Magna scientia
Medium sempiternum
Mencius
Ratiocinantium colloquia
Quinque libri classici
Liber mutationum
Liber carminum
Libri historiales
Urbanitatis ac morum liber
Ver et autumnus
De gubernio
Duce
Jing
civitatis
Qi
de gubernio quaerente, Confucius respondit: "Dux ductor sit, obsequens obsequiosus, pater paternus, filius filialis." "Bene," ait dux: "nisi dux ducat, nisi subiectus obsequatur, nisi pater paternus filiusque filialis sint, etiamsi panis sit, quomodo comedendum habeam?"
33
Confucius ad civitatem
Wei
ab
Ran You
conductus "populum quam florentem!" observavit. "Populo florenti," ait Ran You, "quid beneficium dari potest?" Ille "opulentiam" respondit. "Populo opulento, quid?" "Educationem" respondit.
34
Gubernatore
Liang
civitatis
She
de gubernio quaerente, Confucius respondit: "Ut proximi placeantur, longinquiores attrahantur."
35
Sectator
Zilu
(en)
, a civitate
Wei
oriundus, rogavit: "Si dux Wei gubernium tibi commendet, de qua re primum cures?" Confucius "Rectificationem nominum," dixit, "... Nominibus falsis, dicta irrationalia videbuntur. Dictis irrationabilibus, res male evolvent. Rebus male evolutis, nec ritus nec musica florebuntur. Ritibus musicaque deficientibus, poenae sceleribus non respondebunt. Poenis crimine non respondentibus, populus nesciet ubi manum, ubi pedem ponat ..."
36
De ministris
Confucio de intemperatione ducis
Ling
loquenti minister Ji Kangzi "Ergo cur ducatum non amisit?" rogavit. Cui ille ministros civitatis Wei enumeravit de diplomatia, religione, re militari curantes. "Quibus adiuvantibus," ait, "quomodo ducatum amittere potuisset?"
37
De honestate
Confucio ad civitatem
Wei
cum sectatore Zilu ingressus est, cuius soror uxor fuit aulico
Mizi Xia
(en)
ducis Ling catamito. Mizi ergo ad Zilu, "Si Confucio apud me morare placeat," dixit, "officium ministri eo statim tribuitur." Cuius rei Confucius certior factus nihil nisi "sic decernitur" ait, quibus verbis rem abhorrendam recusare solebat.
38
Sed uxorem eiusdem ducis, nomine
Nanzi
, quamquam stupri cum fratre libidinumque aliarum accusatam, visitavit. De qua re a Zilu interrogatus "Si ullam rem nefastam feci," ait, "me caelum exsecretur, me caelum exsecretur!"
39
De seipso
Gubernatore
Liang
civitatis
She
apud sectatorem Zilu de Confucio ipso rogante, Zilu se nihil dixisse confessus est. Cui Confucius, "Cur non aliquid huiusmodi dixisti? quaestione tam obsessus ut cibi obliviscatur; gaudio tanto impletus ut curarum neglegat adventumque senectutis non observet."
40
Fortuna
recensere
fontem recensere
Effigies Confucii "philosophorum Sinensium principis" initiumque vitae eiusdem Latine a
Prospero Intorcetta
aliisque compositae, Lutetiae anno 1687 editae
Si plus cognoscere vis, vide etiam
Confucianismus
Doctrinam aptam ad revocandum pristinum rerum ordinem docuit. Ab eius tempore haec doctrina,
Confucianismus
appellata, fons inspirator fundamentorum normarumque fuit imperii Sinensis. Dicta et res gestae Confucii discipulorumque ab his collectae sunt in libro cuius titulus est
Ratiocinantium colloquia
sive
Analecta
(論語,
Lunyu
). Alios duos e
quattuor libris
philosophicis Sericae antiquae sententias cogitationesque Confucii servare censentur. Sed olim auctorem fuisse censebatur
quinque classicorum
(五經) omnium, videlicet
Libri odarum
(詩經,
Shi jing
),
Libri documentorum
(書經,
Shu jing
),
Memorialis rituum
(禮記,
Li ji
),
Libri mutationum
(易經,
Yi jing
) atque
Libri artis musicae
iam diu deperditi.
De fontibus
recensere
fontem recensere
Confucii obitus, sine pluribus, in
annalibus Verum et autumnorum
refertur, cuius textus, a Confucio ipso editum esse traditus, ab aliis postea continuatum censetur.
Dicta eius primum in libro qui
Mencius
inscribitur (孟子,
Mengzi
), successori erudito
Mencio
adscripto, qui
saeculo quarto
exeunte
floruit
, et in
Ratiocinantium colloquiis
(sive "Analectis", 論語
Lunyu
) exscribuntur in forma
aphorismorum
anecdotorumque a discipulis et sectatoribus conlectis.
In commentario antiquissimo
annalium verum et autumnorum
adiuncto,
Zuo zhuan
nuncupato, iuxta annalia plura brevissima narrationes longiores inseruntur quae Confucium regum consiliarium rerumque commotorem fuisse indicant, fide ut censetur haud minima.
Quos quattuor fontes, etsi post librorum antiquorum saeculo tertio exeunte
cremationem
modis variis restitutos essent, forma quadam multo antea exstitisse constat.
Nihil de vita praebent, sed Confucio ipso nonnumquam attribuuntur, textus duos breves qui inter capitula
Memorialis rituum
servantur, videlicet "
Schola adultorum
" (大學
Da xue
cum commentario longiori a
Zengzi
confecto qui medio saeculo V floruit, atque "
Immutabile medium
" (中庸
Zhong yong
fortasse a
Zisi
Confucii nepote compositum. Opusculum tertium titulo
Filialis observantia
(孝經
Xiaojing
), saepe Confucio ipso, saepe discipulo
Zengzi
attributum, saeculo IV a.C.n. compositum esse censetur.
Libris pluribus saeculis
quarto
et
tertio a.C.n.
confectis res dictae gestaeque Confucio iam attributae, aut dubiosissime accipiendae aut ratione historica reiciendae sunt, exempli gratia anecdota de perspicuitate Confucii in libro orationum
Guoyu
relata; dialogi et anecdota, quibus Confucius participem esse praetenditur, libri
Taoistae
Zhuangzi
librique
Legalistae
Hanfeizi
. Tales
mythistoriae
una cum rebus fidelioribus immiscentur in vita Confucii a
Sima Qian
magno
chronographo
in opere suo
Shiji
saeculo primo a.C.n.
ineunte incorporata.
Hanc vitam, operum re vera
biographicorum
de Confucio veterrimam,
Cui Shu
(zh)
eruditus
saeculi undevicensimi
"70 vel 80 centesimas infidelem" aestimavit.
41
Notae
recensere
fontem recensere
Analecta
18.6;
Mencius
7.B.17
Lau (1979)
pp. 163-164
Analecta
9.6;
Mencius
5.B.5
Zuo zhuan
44.16b, 48.3b, 49.13b, 49.21
Analecta
7.14, 12.11
Mencius
7.B.17, cf. 5.B.1;
Analecta
18.3.
Analecta
2.21
Analecta
7.17
Analecta
17.1;
Lau (1979)
pp. 167-168
Zuo zhuan
54.6b;
Mencius
5.B.4, 6.B.6
Zuo zhuan
56.2a
Zuo zhuan
56.9b
Mencius
6.B.6;
Analecta
18.4;
Lau (1979)
pp. 169-170
Mencius
5.B.4, cf.
Analecta
14.19
Analecta
15.1
Mencius
5.A.8, cf.
Analecta
7.23
Lau (1979)
pp. 174-175
Analecta
5.22; haud dissimiliter
Mencius
7.B.37
Mencius
7.B.37 cum
Zhu Xi
Meng zi ji zhu
10.9b;
Lau (1979)
pp. 176-177
Analecta
7.15
Analecta
6.3, cf. 11.7
Analecta
9.15
Legge (1872) p. 846
(versio Anglica), cf. p. 843 (textus Sinensis)
Analecta
11.3;
Mencius
2.A.2
Mencius
2.A.2
Analecta
11.3
Analecta
7.34
Analecta
12.21-22
Analecta
12.3-5
Analecta
13.3
Analecta
1.2, 1.12-13
Fons principalis huius enumerationis: "The Disciples as they Appear in the
Analects
" in
Lau (1979)
pp. 196-219
Analecta
12.11
Analecta
13.9
Analecta
13.16
Analecta
13.3
Analecta
14.19
Mencius
5.A.8
Analecta
6.28. Longius in
Shiji
Lin Yutang (1938)
pp. 69-70)
Analecta
7.19
Cui Shu
(zh)
Kao xin lu
p. 418, a
Lau (1979)
p. 161 citata.
Bibliographia
recensere
fontem recensere
Paginae
Analectorum
Confucii.
Curia Dacheng, principale
Templi Confucii
in
Qufu
aedificium
Opinabilia
sepulcrum
et
monumentum
Confucii.
Editiones fontium
A.
Ver et autumnus
James Legge
, ed. et interpr.,
The Chinese Classics. Vol. 5. The Ch'un Ts'ew, with the Tso Chuen
(2 tomi. Hongcongi: Lane, Crawford, 1872)
Sinice
Anglice
tom. 2 p. 846
B. Liber
Mencius
D. C. Lau
, interpr.,
Mencius
. London: Harmondsworth: Penguin Books, 1970.
Anglice
James Legge
, ed. et interpr.,
The Chinese Classics. Vol. 2. The Works of Mencius
. 2a ed. Oxonii: Clarendon Press, 1893
Sinice
Anglice
Textus
apud
Internet Archive
C.
Analecta Confucii
D. C. Lau
, interpr.,
Confucius: The Analects
. Harmondsworth: Penguin Books, 1979.
Anglice
James Legge
, ed. et interpr.,
The Chinese Classics. Vol. 1. Confucian Analects, The Great Learning, The Doctrine of the Mean
. 2a ed. Oxonii: Clarendon Press, 1893
Sinice
Anglice
Textus
apud
Internet Archive
D.
Zuo zhuan
, commentarius
annalibus Verum et autumnorum
adiunctus
James Legge
, ed. et interpr.,
The Chinese Classics. Vol. 5. The Ch'un Ts'ew, with the Tso Chuen
. 2 tomi. Hongcongi: Lane, Crawford, 1872
Sinice
Anglice
tom. 1
tom. 2
E. "
Schola adultorum
" (大學
Da xue
) e
Memoriale rituum
"Ethics and Politics: Tahsueh" in
Lin Yutang
, interpr.,
The Wisdom of Confucius
(Novi Eboraci: Random House, 1938) pp. 135-152
Anglice
"The Great Learning" in
James Legge
, ed. et interpr.,
The Chinese Classics. Vol. 1
(2a ed. Oxonii: Clarendon Press, 1893)
pp. 355-381
Sinice
Anglice
F. "
Immutabile medium
" (中庸
Zhong yong
) e
Memoriale rituum
"The Doctrine of the Mean" in
James Legge
, ed. et interpr.,
The Chinese Classics. Vol. 1
(2a ed. Oxonii: Clarendon Press, 1893)
pp. 382-434
Sinice
Anglice
"Central Harmony: Chungyung" in
Lin Yutang
, interpr.,
The Wisdom of Confucius
(Novi Eboraci: Random House, 1938) pp. 101-134
Anglice
G. Vita Confucii in libro XLVII operis
Sima Qian
titulo
Shiji
Édouard Chavannes
, interpr., "
Dix septième maison héréditaire: K'ong-Tse
" In: É. Chavannes, interpr.,
Se-ma Ts’ien: Mémoires historiques.
Lutetiae.
Francogallice
"The Life of Confucius" in
Lin Yutang
, interpr.,
The Wisdom of Confucius
(Novi Eboraci: Random House, 1938) pp. 53-100
Anglice
Eruditio antiquior Latina
1662
Ignatius a Costa
Prosperus Intorcetta
, interprr.,
Sapientia Sinica
. Kién Chām in urbe Sinarum provinciae Kiām Si, 1662
Descriptio huius libri
1673
: Prosperus Intorcetta, interpr.,
La science des Chinois, ou Le livre de Cum-fu-gu, traduit mot pour mot de la langue chinoise
. Parisiis: A. Cramoisy, 1673
Latine
Francogallice
Textus apud Gallica
1687
: Prosperus Intorcetta, Christianus Herdtrich, Franciscus Rougemont,
Philippus Couplet
Confucius Sinarum philosophus, sive Scientia Sinensis
. Parisiis: Horthemels, 1687
Textus
apud
Google Books
Textus
apud
Google Books
Textus
apud
Google Books
Textus
apud
Google Books
Textus apud Gallica
apud bibliothecam civicam Ratisbonensem
1700
Ad virum nobilem de cultu Confucii philosophi et progenitorum apud Sinas
. Antverpiae, 1700
Textus
apud
Google Books
apud
Internet Archive
1700
De ritibus Sinensium erga Confucium philosophum
. Leodii, 1700
Textus
apud
Google Books
. Leodii et Venetiis, 1700
Textus
apud
Google Books
. Augustae Vindelicorum, 1701
Textus
apud
Google Books
1701
: Dietrich Dressler, Johannes Gottlieb Schneider,
Confucii, Sinensium philosophi principis, vitae et doctrinae de beatitudine compendium
. Lipsiae [1701]
Textus
apud
Google Books
1711
: Franciscus Noel, interpr.,
Sinensis Imperii libri classici sex, nimirum Adultorum schola, Immutabile medium, Liber sententiarum, Memcius, Filialis observantia, Parvulorum schola
. Pragae: typis Universitatis Carolo-Ferdinandeae, 1711
Textus
apud
Google Books
1730
Theophilus Sigefridus Bayerus
Museum Sinicum, in quo Sinicae linguae et litteraturae ratio explicatur
. Petropoli: ex typographia Academiae Imperatoriae, 1730
Textus
apud
Google Books
1830
: P. Lacharme, interpr.; Julius Mohl, ed.:
Confucii Chi-king, sive Liber carminum
. Stuttgartiae: sumptibus J. G. Cottae, 1830
Textus
apud
Google Books
Textus apud Gallica
apud
Internet Archive
1834
: P. Regis, interpr.; Julius Mohl, ed.:
Y-king, antiquissimus Sinarum liber
. 2 voll. Stuttgartiae: sumptibus J. G. Cottae, 1834-1839
Vol. 1
apud
Google Books
Vol. 2
apud
Google Books
1879
Angelus Zottoli
, interpr.,
Dissertae sententiae Confucii
. Sciamhaevi, 1879
Textus interretialis
textus apud
Internet Archive
Eruditio recentior
Ames, R.; Hall, D.
1987
Thinking Through Confucius
. Albaniae: State University of New York.
Berenguer-Huguet, Ferran.; 2017.
Konfuzianismus, wieder. Wiederbelebung einer uralten Tradition im gegenwärtigen China.
Freiburg im Breisgau: Publikationsorgan der Uni Freiburg.
Brooks, E.; Brooks, A.
1998
The Original Analects
. Novi Eboraci: Columbia University Press.
Chin, A.
2007
The Authentic Confucius: A Life of Thought and Politics
. Novi Eboraci: Scribner.
Clements, Jonathan
2008
Confucius: A Biography.
Stroud: Sutton Publishing.
ISBN 978-0-7509-4775-6
Creel, Herrlee Glessner
1949
Confucius and the Chinese Way
. Novi Eboraci: Harper.
Dubs, Homer H.
1946
. "The Political Career of Confucius" in
Journal of the American Oriental Society
66: 273–282.
JSTOR
Fingarette, H.
1972
The Secular as Sacred
. Novi Eboraci: Harper.
Graham, A. C.
1989
Disputers of the Tao
. La Salle: Open Court.
Ivanhoe, P. J.
2000
Confucian Moral Self-Cultivation
. Indianapoli: Hackett.
Makeham, J.
2003
Transmitters and Creators: Chinese Commentators and Commentaries on the Analects
. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Asia Center.
Nivison, D.
1996
The Ways of Confucianism
. La Salle: Open Court.
Nylan, M.; Wilson, T. A.
2010
Lives of Confucius
. Novi Eboraci: Doubleday.
Plath, Johann Heinrich. 1867-1874.
Confucius und seiner Schüler Leben und Lehren.
4 voll. Monaci: Königliche Akademie.
Vol. 1
vol. 2
vol. 3
vol. 4
Riegel, Jeffrey K.
1986
. "Poetry and the Legend of Confucius's Exile". In
Journal of the American Oriental Society
vol. 106 pp. 13-22
Slingerland, E., interpr.
2003
Confucius: Analects, With Selections from Traditional Commentaries.
Indianapoli: Hackett.
ISBN 0-87220-635-1
Taylor, Rodney L. 2004.
Confucianism.
Philadelphiae: Chelsea House Publishers.
Van Norden, B. W., ed.
2001
Confucius and the Analects: New Essays.
Novi Eboraci: Oxford University Press.
ISBN 0-19-513396-X
Wilson, T. A.
2002
On Sacred Grounds: Culture, Society, and the Formation of the Cult of Confucius
. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Asia Center.
Yao Xinzhong.
2000
An Introduction to Confucianism
. Canatbirgiae: Cambridge University Press.
ISBN 0-521-64430-5
Aliae encyclopaediae
Berthrong, John H. "
Neo-Confucian Philosophy
."In
Internet Encyclopedia of Philosophy
Csikszentmihalyi, M.
2005
. "Confucianism: An Overview." In
Encyclopedia of Religion
. Detroit: MacMillan Reference USA. Vol. C pp. 1890–1905.
Richey, Jeffrey. "
Confucius (551—479 B.C.E.)
." In
Internet Encyclopedia of Philosophy
Riegel, Jeffrey.
2003
2013
. "
Confucius.
" In
Stanford Encyclopedia of Philosophy
Universitas Stanfordiensis
Nexus interni
Aetas veris et autumni
Confuciusornis
Mirina confucius
Potanthus confucius
Xun Kuang
Nexus externi
recensere
fontem recensere
Lexica biographica:
Gran Enciclopèdia Catalana
Konfutse Den store danske
Deutsche Biographie
Treccani
Store norske leksikon
Internet Encyclopedia of Philosophy
Vicimedia Communia
plura habent quae ad
Confucium
spectant.
Theobald, Ulrich. "
Confucius and Confucianism
" (2010) apud
ChinaKnowledge.de
The Disciples of Confucius
", "
The Literary Category of Confucian Classics
", "
Commentaries on the Confucian Classics
" ibidem
Receptum de "
Categoriae
Viri
Paginae mensis
Confucius
Nati 551 a.C.n.
Mortui 479 a.C.n.
Confucianismus
Epistemologi
Humanistae
Philosophi Sinarum
Politici Sinarum
Categoriae celatae:
Paginae novas paginas petentes
Paginae cum sectione nexuum internorum
1000 paginae
Myrias Homines
Paginae quae nexus magicos ISBN adhibent
Confucius
Partem novam addere