Gaius Iulius Caesar - Vicicitatio
Jump to content
E Vicititatione
Gaius Iulius Caesar
Gaius Iulius Caesar anno DCLIII a.u.c. (13 Iulii, 100 a.C.n.) Romae natus est et anno DCCIX (15 Martii, 44 a.C.n.) a manibus senatorum occisus est. Vir publicus et militaris ex stirpe patricia bis consul et dictator perpetuus factus est.
Veni vidi vici.
Si vis pacem, para bellum.
Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur.
Horum omnium [Gallorum] fortissimi sunt Belgae.
Alea iacta est.
Cras legam.
Tu quoque, Brute!
sive
Etiam tu, mi fili Bruti!
sive
Kai sy, teknon!
sive
Ara kai sy, teknon!
sive
Kai sy, phile!
Galia est pacata.
Sed fortuna, quae plurimum potest cum in reliquis rebus tum praecipue in bello, parvis momentis magnas rerum commutationes efficit; ut tum accidit.
Libenter homines id, quod volunt, credunt.
conferre item
De bello civili
27,2:
nam quae volumus ea credimus libenter et quae sentimus ipse reliquos sentire speramus.
Philippis iterum me videbis.
Non sum Rex, sed Caesar.
Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinaverunt, infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt.
De Bello Gallico
, Liber VI
Nexus externi
recencere
Wikipedia
Vicipaedia
articulum habet de
Gaius Iulius Caesar
Wikisource
Vicifons
articulum habet de
Gaius Iulius Caesar
Commons
Wikimedia Communia
de
Gaius Iulius Caesar
plura habet.
Receptum de "
Categoriae
Homines
Politici
Imperatores
Viri
Consules
Gaius Iulius Caesar
Partem novam addere