"Perfecto procedit, imperfecto insistit oratio", ut ait grammaticus quidam ignotus.
Perfecto
eventa alterum post alterum ordine exponuntur,
cum imperfecto eventa aut actiones etiam in idem tempus incidentia describantur:
Haeduos […] in dicione
videbat
[sc. Caesar] Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum et Sequanos
intellegebat
; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse
arbitrabatur
. Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire […]
videbat
, neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos
existimabat
Caesar
B.G.
1.33.2–4)
Itaque imperfectum potius ad ornamentum scaenicum (
background, Hintergrund
) quam ad ipsam scaenam (
foreground, Vordergrund
) pertinere videtur:
Hinc toto praeceps se corpore ad undas /
misit
[sc. Mercurius] avi similis, quae circum litora, circum / piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta / haud aliter terras inter caelumque
volabat
/ litus harenosum ad Libyae, ventosque
secabat
Verg.
Aen.
4.253–7)
Volabat
et
secabat
non suo ordine
misit
praedicatum sequuntur, sed potius se mittendi actum tamquam ornant et depingunt.
Linguae Latinae hi praecipui usus imperfecti sunt: (1) durativus, (2) iterativus, (3) conativus. Ex quibus durativus qui dicitur usus aliis praestat frequentia et utilitate. Etiam exempla quae supra dicta sunt inter durativa numerari solent, etsi usus
narrativus
aptius dicatur.
Cum opus erit eventa iam praeterita etiam in idem tempus incidentia velut in theatro mentis repraesentare et tamquam ante oculos ponere rerum condiciones nec solum eventa finita alterum post alterum enumerare, par est ad imperfectum decurrere. Exemplo sit pugna cum
Commio
Atrebate
facta, de qua Caesar ita narrat:
Erat
ex omnibus castris, quae summum undique iugum
tenebant
, despectus atque omnes milites intentis animis proventum pugnae
exspectabant
. Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent. Ab his complures de improviso vulnerati proelio
excedebant
. Cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex omnibus partibus et ii qui munitionibus
continebantur
et ii qui ad auxilium convenerant clamore et ululatu suorum animos
confirmabant
. Quod in conspectu omnium res
gerebatur
neque recte aut turpiter factum celari
poterat
, utrosque et laudis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem
excitabat
. (
Caesar
B.G.
7.80.2-5)
Proprietas imperfecti evidentius apparet contra perfectum posita. Imperfectum enim in
progressu
versatur, cum perfecto
eventa
singula reddantur:
[Hostes] a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem
premebant
. id cum animadvertisset P. Crassus adulescens qui equitatui
praeerat
, quod expeditior
erat
quam ii, qui inter aciem
versabantur
, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio
misit
. (
Caesar
B.G.
1.52.7)
Imperfectum eodem modo cum praesenti historico ita consociatur, ut hoc actio generalis, illo autem consequentes actiones particulares denotentur:
Ipse [sc. Verres] inflammatus scelere et furore in forum
vĕnit
ardebant
oculi, toto ex ore crudelitas
eminebat
. (
Cic.
Ver.
2.5.161)
In sententiis compositis, imperfecto significatur eventum verbo indicatum usque durasse:
Centuriones ex eo, quo
stabant
, loco
recesserunt
. (
Caesar
B.G.
5.43.6)
Iam ver
appetebat
, cum Hannibal ex hibernis
movit
. (
Liv.
22.1.1)
Standi eventus nondum desiverat, cum centuriones recesserunt, et appetendi eventum usque durabat, cum Hannibal castra movit. Natura
aspectualis
imperfecti ex eo apparet, quod in quibusdam
verbis
imperfecto certi colores significationis indicantur. Caesar, cum secundam expeditionem Britannicam describit,
relinquendi
verbum interdum in imperfexto conlocat:
His rebus gestis, Labieno in continenti cum tribus legionibus et equitum milibus duobus relicto, ut portus tueretur et rei frumentariae provideret […], ipse cum quinque legionibus et pari numero equitum, quem in continenti
relinquebat
, ad solis occasum naves solvit et leni Africo provectus, media circiter nocte vento intermisso, cursum non tenuit et longius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam relictam conspexit. Tum rursus aestus commutationem secutus remis contendit, ut eam partem insulae caperet. qua optimum esse egressum superiore aestate cognoverat. […] Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere tempore, neque in eo loco hostis est visus. Sed ut postea Caesar ex captivis cognovit, cum magnae manus eo convenissent, multitudine navium perterritae, quae cum annotinis privatisque, quas sui quisque commodi causa fecerat, amplius octingentae uno erant visae tempore, ab litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant. Caesar exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex captivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, cohortibus decem ad mare relictis et equitibus trecentis, qui praesidio navibus essent, de tertia vigilia ad hostes contendit, eo minus veritus navibus, quod in litore molli atque aperto deligatas ad ancoras
relinquebat
. Ei praesidio navibusque Q. Atrium praefecit. (
Caesar
B.G.
5.8.1-5.9.1)
Cur hoc in loco Caesar
relinquebat
imperfecto usus est, licet etiam plusquamperfecto uti potuisset?
Nempe ut hoc modo efferret naves equitesque non solum secum non venisse sed remanere et praestolari.
Haec species imperfecti ab actionibus olim constanter iteratis nomen accepit:
Karthagine quotannis annui bini reges
creabantur
. (
Nep.
Hannibal
7.4)
Quod usitatum erat temporibus praeteritis, imperfecto denotari solet.
Sed est quoddam genus quo veteres non
utebantur
. (
Quint.
Inst.
8.5.33)
Ergo in Graecia musici floruerunt
discebant
que id omnes nec qui
nesciebat
satis excultus doctrina
putabatur
Cic.
Tusc.
1.4)
Hic
floruerunt
simplicem rerum condicionem indicat, cum id, quod — dum florent musici — moris Graecorum esset, imperfecti formis ostendatur. Similiter de
Pausaniae
mutatis moribus refertur:
Non enim mores patrios solum, sed etiam cultum vestitumque mutavit. Apparatu regio
utebatur
, veste Medica; satellites Medi et Aegyptii
sequebantur
epulabatur
more Persarum luxuriosius quam qui aderant perpeti possent; aditum petentibus conveniundi
non dabat
, superbe
respondebat
, crudeliter
imperabat
. Spartam redire
nolebat
. (
Nep.
Pausanias
3.2-3)
Primum ipsa mutatio perfecto, deinde mutatorum morum exempla imperfecto denotantur.
In quodam rerum contextu, imperfecto hoc indicari potest, inceptum quendam inritam fuisse:
Veniebatis
igitur in provinciam [sc. Africam], unam ex omnibus huic victoriae maxime infensam, […] Prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere et prohibiti summa cum iniuria. (
Cic.
Lig.
24.4)
Ipsi [sc. Britanni] ex silvis rari
propugnabant
nostrosque intra munitiones ingredi
prohibebant
. At milites legionis septimae testudine facta et aggere ad munitiones adiecto locum ceperunt. (
Caes.
B.G.
5.9.6)
Hic
veniebatis
idem valet ac 'venire conati estis'. Interdum parum constat, utrum de iteratione an de conatu agatur. Utrum interpretatio iterativa an conativa praevaleat, ex eo, quomodo res gestae animo repraesentantur, pendet. Interdum pro praesenti imperfectum adhibetur:
Sed si domi est, Demaenetum
volebam
. (
Plaut.
As.
452)
Locutor, cum quaestionem suam in praeterito conlocat — praeter quod dicit actionem ante incohatam usque ad loquendi tempus durare — se comem et benignum praestat, cum
Demaenetum volo
parum lepide dictum videatur (et
Demaenetum volui
dicere nequeat).
Vi conativa aliquatenus repressa, imperfecto etiam interpretatio incohativa restare potest:
Consistit utrumque agmen et ad proelium sese
expediebant
. (
Liv.
21.46.4)
Utrum secunda an adversa fortuna postea usi sint, hoc loco non apparet.
In dictione epistulari non numquam tempus indicatur respectu habito ad eum cui mittitur hominem. Itaque Cicero Attico "Mansi igitur eo die in Sinuessano" scribit "atque inde mane postridie Arpinum proficiscens hanc epistulam exaravi.
Erat
autem nihil novi quod aut scriberem aut ex te quaererem, nisi forte hoc ad rem putas pertinere." (
Att.
15.1a.1-2)
In posteriore Latinitate imperfectum etiam in talibus enuntiatis invenitur, quae apud auctores classicos perfectum tantum admittunt.