| Tum omnes oculos in Antonium coniecerunt, et ille | 2.28.5 |
| 'audite vero, audite,' inquit 'hominem enim audietis de | |
| schola atque a magistro et Graecis litteris eruditum, et eo | |
| quidem loquar confidentius, quod Catulus auditor accessit, | |
| cui non solum nos Latini sermonis, sed etiam Graeci ipsi | |
| solent suae linguae subtilitatem elegantiamque concedere. | 10 |
| Sed quia tamen hoc totum, quicquid est, sive artificium | 29.1 |
| sive studium dicendi, nisi accessit os, nullum potest esse, | |
| docebo vos, discipuli, id quod ipse non didici, quid de omni | |
| genere [dicendi] sentiam.' Hic postea quam adriserunt, 'res | 30.1 |
| mihi videtur esse' inquit 'facultate praeclara, arte medio- | |
| cris; ars enim earum rerum est, quae sciuntur; oratoris | |
| autem omnis actio opinionibus, non scientia, continetur; | |
| nam et apud eos dicimus, qui nesciunt, et ea dicimus, quae | 5 |
| nescimus ipsi; itaque et illi alias aliud eisdem de rebus et | |
| sentiunt et iudicant et nos contrarias saepe causas dicimus, | |
| non modo ut Crassus contra me dicat aliquando aut ego | |
| contra Crassum, cum alterutri necesse sit falsum dicere, sed | |
| etiam ut uterque nostrum eadem de re alias aliud defendat, | 10 |
| cum plus uno verum esse non possit. Ut igitur in eius | |
| modi re, quae mendacio nixa sit, quae ad scientiam non | |
| saepe perveniat, quae opiniones hominum et saepe errores | |
| aucupetur, ita dicam, si causam putatis esse, cur audiatis.' | |
| 'Nos vero et valde quidem' Catulus inquit 'putamus atque | 31.1 |
| eo magis, quod nulla mihi ostentatione videris esse usurus; | |
| exorsus es enim non gloriose, ut tu putas, magis a veritate, | |
| quam a nescio qua dignitate.' 'Ut igitur de ipso genere | 32.1 |
| sum confessus,' inquit Antonius 'artem esse non maximam, | |
| sic illud adfirmo, praecepta posse quaedam dari peracuta ad | |
| pertractandos animos hominum et ad excipiendas eorum | |
| voluntates. Huius rei scientiam si quis volet magnam | 5 |
| quandam artem esse dicere, non repugnabo; etenim cum | |
| plerique temere ac nulla ratione causas in foro dicant, non | |
| nulli autem propter exercitationem aut propter consuetu- | |
| dinem aliquam callidius id faciant, non est dubium quin, si | |
| quis animadverterit, quid sit, qua re alii melius quam alii | 10 |
| dicant, id possit notare: ergo id qui toto in genere fecerit, | |
| is si non plane artem, at quasi artem quandam invenerit. | |
| Atque utinam, ut mihi illa videor videre in foro atque in | 33.1 |
| causis, item nunc, quem ad modum ea reperirentur, possem | |
| vobis exquirere! Sed de me videro; nunc hoc propono, | |
| quod mihi persuasi, quamvis ars non sit, tamen nihil esse | |
| perfecto oratore praeclarius; nam ut usum dicendi omittam, | 5 |
| qui in omni pacata et libera civitate dominatur, tanta ob- | |
| lectatio est in ipsa facultate dicendi, ut nihil hominum aut | |
| auribus aut mentibus iucundius percipi possit. Qui enim | 34.1 |
| cantus moderata oratione dulcior inveniri potest? Quod | |
| carmen artificiosa verborum conclusione aptius? Qui actor | |
| imitanda quam orator suscipienda veritate iucundior? Quid | |
| autem subtilius quam crebrae acutaeque sententiae? Quid | 5 |
| admirabilius quam res splendore inlustrata verborum? | |
| Quid plenius quam omni genere rerum cumulata oratio? | |
| Neque ulla non propria oratoris res est, quae quidem | |
| ornate dici graviterque debet. Huius est in dando con- | 35.1 |
| silio de maximis rebus cum dignitate explicata sententia; | |
| eiusdem et languentis populi incitatio et effrenati moderatio; | |
| eadem facultate et fraus hominum ad perniciem et inte- | |
| gritas ad salutem vocatur. Quis cohortari ad virtutem | 5 |
| ardentius, quis a vitiis acrius revocare, quis vituperare | |
| improbos asperius, quis laudare bonos ornatius, quis cupi- | |
| ditatem vehementius frangere accusando potest? Quis | |
| maerorem levare mitius consolando? Historia vero testis | 36.1 |
| temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nun- | |
| tia vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati com- | |
| mendatur? Nam si qua est ars alia, quae verborum aut | |
| faciendorum aut legendorum scientiam profiteatur; aut si | 5 |
| quisquam dicitur nisi orator formare orationem eamque | |
| variare et distinguere quasi quibusdam verborum senten- | |
| tiarumque insignibus; aut si via ulla nisi ab hac una arte | |
| traditur aut argumentorum aut sententiarum aut denique | |
| discriptionis atque ordinis, fateamur aut hoc, quod haec ars | 10 |
| profiteatur, alienum esse aut cum alia aliqua arte esse com- | |
| mune: sed si in hac una est ea ratio atque doctrina, non, | 37.1 |
| si qui aliarum artium bene locuti sunt, eo minus id est | |
| huius unius proprium; sed ut orator de eis rebus, quae | |
| ceterarum artium sunt, si modo eas cognovit, ut heri Crassus | |
| dicebat, optime potest dicere, sic ceterarum artium homines | 5 |
| ornatius illa sua dicunt, si quid ab hac arte didicerunt. | |
| Neque enim si de rusticis rebus agricola quispiam aut | 38.1 |
| etiam, id quod multi, medicus de morbis aut si de pingendo | |
| pictor aliquis diserte scripserit aut dixerit, idcirco illius artis | |
| putanda est eloquentia; in qua quia vis magna est in ho- | |
| minum ingeniis, eo multi etiam sine doctrina aliquid om- | 5 |
| nium generum atque artium consequuntur; sed, quid cuius- | |
| que sit proprium, etsi ex eo iudicari potest, cum videris, | |
| quid quaeque doceat, tamen hoc certius esse nihil potest, | |
| quam quod omnes artes aliae sine eloquentia suum munus | |
| praestare possunt, orator sine ea nomen obtinere suum non | 10 |
| potest; ut ceteri, si diserti sint, aliquid ab hoc habeant, | |
| hic, nisi domesticis se instruxerit copiis, aliunde dicendi | |
| copiam petere non possit.' Tum Catulus 'etsi,' inquit | 39.1 |
| 'Antoni, minime impediendus est interpellatione iste cursus | |
| orationis tuae, patiere tamen mihique ignosces; "non enim | |
| possum quin exclamem," ut ait ille in Trinummo: ita vim | |
| oratoris cum exprimere subtiliter visus es, tum laudare | 5 |
| copiosissime; quod quidem eloquentem vel optime facere | |
| oportet, ut eloquentiam laudet; debet enim ad eam laudan- | |
| dam ipsam illam adhibere, quam laudat. Sed perge porro; | |
| tibi enim adsentior vestrum esse hoc totum diserte dicere, | |
| idque si quis in alia arte faciat, eum adsumpto aliunde uti | 10 |
| bono, non proprio nec suo.' Et Crassus 'nox te' inquit | 40.1 |
| 'nobis, Antoni, expolivit hominemque reddidit; nam he- | |
| sterno sermone unius cuiusdam operis, ut ait Caecilius, | |
| remigem aliquem aut baiulum nobis oratorem descripseras, | |
| inopem quendam humanitatis atque inurbanum.' Tum | 5 |
| Antonius 'heri enim' inquit 'hoc mihi proposueram, ut, si | |
| te refellissem, hos a te discipulos abducerem; nunc, Catulo | |
| audiente et Caesare, videor debere non tam pugnare tecum | |
| quam quid ipse sentiam dicere. Sequitur igitur, quoniam | 41.1 |
| nobis est hic, de quo loquimur, in foro atque in oculis | |
| civium constituendus, ut videamus, quid ei negoti demus | |
| cuique eum muneri velimus esse praepositum; nam Crassus | |
| heri, cum vos, Catule et Caesar, non adessetis, posuit bre- | 5 |
| viter in artis distributione idem, quod Graeci plerique po- | |
| suerunt, neque sane quid ipse sentiret, sed quid ab illis | |
| diceretur, ostendit: duo prima genera quaestionum esse, in | |
| quibus eloquentia versaretur, unum infinitum, alterum cer- | |
| tum. Infinitum mihi videbatur id dicere, in quo aliquid | 42.1 |
| generatim quaereretur, hoc modo: expetendane esset elo- | |
| quentia? expetendine honores? Certum autem, in quo | |
| quid in personis et in constituta re et definita quaereretur; | |
| cuius modi sunt, quae in foro atque in civium causis dis- | 5 |
| ceptationibusque versantur. Ea mihi videntur aut in lite | 43.1 |
| oranda aut in consilio dando esse posita; nam illud tertium, | |
| quod et a Crasso tactum est et, ut audio, [ille] ipse Aristo- | |
| teles, qui haec maxime inlustravit, adiunxit, etiam si opus | |
| est, minus est tamen necessarium.' 'Quidnam?' inquit | 5 |
| Catulus; 'an laudationes? Id enim video poni genus ter- | |
| tium.' 'Ita,' inquit Antonius 'et in eo quidem genere scio | 44.1 |
| et me et omnis, qui adfuerunt, delectatos esse vehementer, | |
| cum a te est Popilia, mater vestra, laudata, cui primum | |
| mulieri hunc honorem in nostra civitate tributum puto. | |
| Sed non omnia, quaecumque loquimur, mihi videntur ad | 5 |
| artem et ad praecepta esse revocanda; ex eis enim fonti- | 45.1 |
| bus, unde [ad] omnia ornamenta dicendi [praecepta] sumun- | |
| tur, licebit etiam laudationem ornare neque illa elementa | |
| desiderare, quae ut nemo tradat, quis est qui nesciat, quae | |
| sint in homine laudanda? Positis enim eis rebus, quas | 5 |
| Crassus in illius orationis suae, quam contra conlegam censor | |
| habuit, principio dixit: quae natura aut fortuna darentur | |
| hominibus, in eis rebus se vinci posse animo aequo pati; | |
| quae ipsi sibi homines parare possent, in eis rebus se pati | |
| non posse vinci; qui laudabit quempiam, intelleget exponenda | 10 |
| sibi esse fortunae bona; ea sunt generis, pecuniae, propin- | 46.1 |
| quorum, amicorum, opum, valetudinis, formae, virium, ingeni | |
| et ceterarum rerum, quae sunt aut corporis aut extraneae; si | |
| habuerit, bene rebus eis usum; si non habuerit, sapienter | |
| caruisse; si amiserit, moderate tulisse; deinde, quid sapienter | 5 |
| is, quem laudet, quid liberaliter, quid fortiter, quid iuste, quid | |
| magnifice, quid pie, quid grate, quid humaniter, quid denique | |
| cum aliqua virtute aut fecerit aut tulerit: haec et quae sunt | |
| eius generis facile videbit, qui volet laudare; et qui vitu- | |
| perare, contraria.' 'Cur igitur dubitas,' inquit Catulus, | 47.1 |
| 'facere hoc tertium genus, quoniam est in ratione rerum? | |
| Non enim, si est facilius, eo de numero quoque est excer- | |
| pendum.' 'Quia nolo,' inquit, 'omnia, quae cadunt ali- | |
| quando in oratorem, quamvis exigua sint, ea sic tractare, | 5 |
| quasi nihil possit dici sine praeceptis suis; nam et testi- | 48.1 |
| monium saepe dicendum est ac non numquam etiam accu- | |
| ratius, ut mihi etiam necesse fuit in Sex. Titium, seditiosum | |
| civem et turbulentum; explicavi in eo testimonio dicendo | |
| omnia consilia consulatus mei, quibus illi tribuno plebis pro | 5 |
| re publica restitissem, quaeque ab eo contra rem publicam | |
| facta arbitrarer, exposui; diu retentus sum, multa audivi, | |
| multa respondi. Num igitur placet, cum de eloquentia | |
| praecipias, aliquid etiam de testimoniis dicendis quasi in | |
| arte tradere?' 'Nihil sane' inquit Catulus 'necesse est.' | 49.1 |
| 'Quid si, quod saepe summis viris accidit, mandata sint | |
| exponenda aut in senatu ab imperatore aut ad imperatorem | |
| aut ad regem aut ad populum aliquem a senatu, num quia | |
| genere orationis in eius modi causis accuratiore est utendum, | 5 |
| idcirco pars etiam haec causarum numeranda videtur aut | |
| propriis praeceptis instruenda?' 'Minime vero,' inquit Ca- | |
| tulus; 'non enim deerit homini diserto in eius modi rebus | |
| facultas ex ceteris rebus et causis comparata.' 'Ergo item' | 50.1 |
| inquit 'illa, quae saepe diserte agenda sunt et quae ego | |
| paulo ante, cum eloquentiam laudarem, dixi oratoris esse, | |
| neque habent suum locum ullum in divisione partium neque | |
| certum praeceptorum genus et agenda sunt non minus | 5 |
| diserte, quam quae in lite dicuntur, obiurgatio, cohortatio, | |
| consolatio, quorum nihil est, quod non summa dicendi | |
| ornamenta desideret; sed ex artificio res istae praecepta | |
| non quaerunt.' 'Plane' inquit Catulus 'adsentior.' 'Age | 51.1 |
| vero,' inquit Antonius 'qualis oratoris et quanti hominis in | |
| dicendo putas esse historiam scribere?' 'Si, ut Graeci | |
| scripserunt, summi,' inquit Catulus; 'si, ut nostri, nihil | |
| opus est oratore; satis est non esse mendacem.' 'Atqui, | 5 |
| ne nostros contemnas,' inquit Antonius, 'Graeci quoque | |
| ipsi sic initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor, ut | |
| Piso; erat enim historia nihil aliud nisi annalium confectio, | 52.1 |
| cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio | |
| rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maxi- | |
| mum res omnis singulorum annorum mandabat litteris | |
| pontifex maximus referebatque in album et proponebat | 5 |
| tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi, eique | |
| etiam nunc annales maximi nominantur. Hanc similitudinem | 53.1 |
| scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monu- | |
| menta solum temporum, hominum, locorum gestarumque | |
| rerum reliquerunt; itaque qualis apud Graecos Pherecydes, | |
| Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato | 5 |
| et Pictor et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur | |
| oratio—modo enim huc ista sunt importata—et, dum in- | |
| tellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse | |
| brevitatem. Paulum se erexit et addidit maiorem historiae | 54.1 |
| sonum vocis vir optimus, Crassi familiaris, Antipater; ceteri | |
| non exornatores rerum, sed tantum modo narratores fuerunt.' | |
| 'Est,' inquit Catulus 'ut dicis; sed iste ipse Caelius ne- | |
| que distinxit historiam varietate colorum neque verborum | 5 |
| conlocatione et tractu orationis leni et aequabili perpolivit | |
| illud opus; sed ut homo neque doctus neque maxime | |
| aptus ad dicendum, sicut potuit, dolavit; vicit tamen, ut | |
| dicis, superiores.' 'Minime mirum,' inquit Antonius 'si | 55.1 |
| ista res adhuc nostra lingua inlustrata non est; nemo enim | |
| studet eloquentiae nostrorum hominum, nisi ut in causis | |
| atque in foro eluceat; apud Graecos autem eloquentissimi | |
| homines remoti a causis forensibus cum ad ceteras res | 5 |
| inlustris tum ad historiam scribendam maxime se applica- | |
| verunt: namque et Herodotum illum, qui princeps genus | |
| hoc ornavit, in causis nihil omnino versatum esse accepimus; | |
| atqui tanta est eloquentia, ut me quidem, quantum ego | |
| Graece scripta intellegere possum, magno opere delectet; | 10 |
| et post illum Thucydides omnis dicendi artificio mea sen- | 56.1 |
| tentia facile vicit; qui ita creber est rerum frequentia, ut | |
| verborum prope numerum sententiarum numero consequatur, | |
| ita porro verbis est aptus et pressus, ut nescias, utrum res | |
| oratione an verba sententiis inlustrentur: atqui ne hunc | 5 |
| quidem, quamquam est in re publica versatus, ex numero | |
| accepimus eorum, qui causas dictitarunt; et hos ipsos libros | |
| tum scripsisse dicitur, cum a re publica remotus atque, id | |
| quod optimo cuique Athenis accidere solitum est, in | |
| exsilium pulsus esset; hunc consecutus est Syracosius | 57.1 |
| Philistus, qui, cum Dionysi tyranni familiarissimus esset, | |
| otium suum consumpsit in historia scribenda maximeque | |
| Thucydidem est, ut mihi videtur, imitatus. Postea vero ex | |
| clarissima quasi rhetoris officina duo praestantes ingenio, | 5 |
| Theopompus et Ephorus ab Isocrate magistro impulsi se ad | |
| historiam contulerunt; causas omnino numquam attigerunt. | |
| Denique etiam a philosophia profectus princeps Xenophon, | 58.1 |
| Socraticus ille, post ab Aristotele Callisthenes, comes | |
| Alexandri, scripsit historiam, et is quidem rhetorico paene | |
| more; ille autem superior leniore quodam sono est usus, et | |
| qui illum impetum oratoris non habeat, vehemens fortasse | 5 |
| minus, sed aliquanto tamen est, ut mihi quidem videtur, | |
| dulcior. Minimus natu horum omnium Timaeus, quantum | |
| autem iudicare possum, longe eruditissimus et rerum copia | |
| et sententiarum varietate abundantissimus et ipsa com- | |
| positione verborum non impolitus magnam eloquentiam | 10 |
| ad scribendum attulit, sed nullum usum forensem.' Haec | 59.1 |
| cum ille dixisset, 'quid est,' inquit 'Catule?' Caesar; | |
| 'ubi sunt, qui Antonium Graece negant scire? Quot | |
| historicos nominavit! Quam scienter, quam proprie de uno | |
| quoque dixit!' 'Id me hercule' inquit Catulus 'admirans | 5 |
| illud iam mirari desino, quod multo magis ante mirabar, | |
| hunc, cum haec nesciret, in dicendo posse tantum.' 'Atqui, | |
| Catule,' inquit Antonius 'non ego utilitatem aliquam ad | |
| dicendum aucupans horum libros et non nullos alios, sed | |
| delectationis causa, cum est otium, legere soleo. Quid ergo | 60.1 |
| <est>? Est, fatebor, aliquid tamen; ut, cum in sole ambu- | |
| lem, etiam si ego aliam ob causam ambulem, fieri natura | |
| tamen, ut colorer, sic, cum istos libros ad Misenum—nam | |
| Romae vix licet—studiosius legerim, sentio illorum tactu | 5 |
| orationem meam quasi colorari. Sed ne latius hoc vobis | |
| patere videatur, haec dumtaxat in Graecis intellego, quae | |
| ipsi, qui scripserunt, voluerunt vulgo intellegi: in philosophos | 61.1 |
| vestros si quando incidi, deceptus indicibus librorum, qui | |
| sunt fere inscripti de rebus notis et inlustribus, de virtute, | |
| de iustitia, de honestate, de voluptate, verbum prorsus | |
| nullum intellego; ita sunt angustis et concisis disputationibus | 5 |
| inligati; poetas omnino quasi alia quadam lingua locutos | |
| non conor attingere. Cum eis me, ut dixi, oblecto, qui res | |
| gestas aut orationes scripserunt suas aut qui ita loquuntur, | |
| ut videantur voluisse esse nobis, qui non sumus eruditissimi, | |
| familiares. Sed illuc redeo: videtisne, quantum munus sit | 62.1 |
| oratoris historia? Haud scio an flumine orationis et varie- | |
| tate maximum; neque eam reperio usquam separatim in- | |
| structam rhetorum praeceptis; sita sunt enim ante oculos. | |
| Nam quis nescit primam esse historiae legem, ne quid falsi | 5 |
| dicere audeat? Deinde ne quid veri non audeat? Ne | |
| quae suspicio gratiae sit in scribendo? Ne quae simultatis? | |
| Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus, ipsa autem | 63.1 |
| exaedificatio posita est in rebus et verbis: rerum ratio ordi- | |
| nem temporum desiderat, regionum descriptionem; vult | |
| etiam, quoniam in rebus magnis memoriaque dignis consilia | |
| primum, deinde acta, postea eventus exspectentur, et de | 5 |
| consiliis significari quid scriptor probet et in rebus gestis | |
| declarari non solum quid actum aut dictum sit, sed etiam | |
| quo modo, et cum de eventu dicatur, ut causae explicentur | |
| omnes vel casus vel sapientiae vel temeritatis hominumque | |
| ipsorum non solum res gestae, sed etiam, qui fama ac | 10 |
| nomine excellant, de cuiusque vita atque natura; verborum | 64.1 |
| autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum | |
| lenitate quadam aequabiliter profluens sine hac iudiciali | |
| asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequen- | |
| dum est. Harum tot tantarumque rerum videtisne nulla | 5 |
| esse praecepta, quae in artibus rhetorum reperiantur? In | |
| eodem silentio multa alia oratorum officia iacuerunt, cohor- | |
| tationes, praecepta, consolationes, admonita, quae tractanda | |
| sunt omnia disertissime, sed locum suum in his artibus, | |
| quae traditae sunt, habent nullum. Atque in hoc genere | 65.1 |
| illa quoque est infinita silva, quod oratori plerique, ut etiam | |
| Crassus ostendit, duo genera ad dicendum dederunt: unum | |
| de certa definitaque causa, quales sunt, quae in litibus, | |
| quae in deliberationibus versantur, addat, si quis volet, | 5 |
| etiam laudationes; alterum, quod appellant omnes fere | |
| scriptores, explicat nemo, infinitam generis sine tempore et | |
| sine persona quaestionem. Hoc quid et quantum sit, cum | |
| dicunt, intellegere mihi non videntur: si enim est oratoris, | 66.1 |
| quaecumque res infinite posita sit, de ea posse dicere, | |
| dicendum erit ei, quanta sit solis magnitudo, quae forma | |
| terrae; de mathematicis, de musicis rebus non poterit quin | |
| dicat hoc onere suscepto recusare; denique ei, qui profitetur | 5 |
| esse suum non solum de eis controversiis, quae temporibus | |
| et personis notatae sunt, hoc est, de omnibus forensibus, | |
| sed etiam de generum infinitis quaestionibus dicere, nullum | |
| potest esse genus orationis, quod sit exceptum. Sed si illam | 67.1 |
| quoque partem quaestionum oratori volumus adiungere | |
| vagam et liberam et late patentem, ut de rebus bonis aut | |
| malis, expetendis aut fugiendis, honestis aut turpibus, utili- | |
| bus aut inutilibus, de virtute, de iustitia, de continentia, de | 5 |
| prudentia, de magnitudine animi, de liberalitate, de pietate, | |
| de amicitia, de officio, de fide, de ceteris virtutibus con- | |
| trariisque vitiis dicendum oratori putemus; itemque de re | |
| publica, de imperio, de re militari, de disciplina civitatis, de | |
| hominum moribus, adsumamus eam quoque partem, sed ita, | 10 |
| ut sit circumscripta modicis regionibus. Equidem omnia, | 68.1 |
| quae pertinent ad usum civium, morem hominum, quae | |
| versantur in consuetudine vitae, in ratione rei publicae, in | |
| hac societate civili, in sensu hominis communi, in natura, in | |
| moribus, comprehendenda esse oratori puto; si minus ut | 5 |
| separatim de his rebus philosophorum more respondeat, at | |
| certe ut in causa prudenter possit intexere; hisce autem | |
| ipsis de rebus ut ita loquatur, uti ei, qui iura, qui leges, qui | |
| civitates constituerunt, locuti sunt, simpliciter et splendide, | |
| sine ulla serie disputationum et sine ieiuna concertatione | 10 |
| verborum. Hoc loco ne qua sit admiratio, si tot tantarum- | 69.1 |
| que rerum nulla a me praecepta ponentur, sic statuo: ut in | |
| ceteris artibus, cum tradita sint cuiusque artis difficillima, | |
| reliqua, quia aut faciliora aut similia sint, tradi non necesse | |
| esse; ut in pictura, qui hominum <unam> speciem pingere | 5 |
| perdidicerit, posse eum cuiusvis vel formae vel aetatis, | |
| etiam si non didicerit, pingere neque esse periculum, qui | |
| leonem aut taurum pingat egregie, ne idem in multis aliis | |
| quadrupedibus facere non possit—neque est omnino ars | |
| ulla, in qua omnia, quae illa arte effici possint, a doctore | 10 |
| tradantur, sed qui primarum et certarum rerum genera ipsa | |
| didicerunt, reliqua [non incommode] per se adsequentur— | |
| similiter arbitror in hac sive ratione sive exercitatione di- | 70.1 |
| cendi, qui illam vim adeptus sit, ut eorum mentis, qui aut | |
| de re publica aut de ipsius rebus aut de eis, contra quos aut | |
| pro quibus dicat, cum aliqua statuendi potestate audiant, ad | |
| suum arbitrium movere possit, illum de toto illo genere reli- | 5 |
| quarum orationum non plus quaesiturum esse, quid dicat, | |
| quam Polyclitum illum, cum Herculem fingebat, quem ad | |
| modum pellem aut hydram fingeret, etiam si haec numquam | |
| separatim facere didicisset.' Tum Catulus 'praeclare mihi | 71.1 |
| videris, Antoni, posuisse' inquit 'ante oculos, quid discere | |
| oporteret eum, qui orator esset futurus, quid, etiam si non | |
| didicisset, ex eo, quod didicisset, adsumeret; deduxisti enim | |
| totum hominem in duo genera solum causarum, cetera | 5 |
| innumerabilia exercitationi et similitudini reliquisti: sed | |
| videto ne in istis duobus generibus hydra tibi sit et pellis, | |
| Hercules autem et alia opera maiora in illis rebus, quas | |
| praetermittis, relinquantur; non enim mihi minus operis | |
| videtur de universis generibus rerum quam de singulorum | 10 |
| causis ac multo etiam maius de natura deorum quam de | |
| hominum litibus dicere.' 'Non est ita,' inquit Antonius; | |
| 'dicam enim tibi, Catule, non tam doctus quam, id quod | 72.1 |
| est maius, expertus: omnium ceterarum rerum oratio, mihi | |
| crede, ludus est homini non hebeti neque inexercitato | |
| neque communium litterarum et politioris humanitatis ex- | |
| perti; in causarum contentionibus magnum est quoddam | 5 |
| opus atque haud sciam an de humanis operibus longe | |
| maximum; in quibus vis oratoris plerumque ab imperitis | |
| exitu et victoria iudicatur; ubi adest armatus adversarius, | |
| qui sit et feriendus et repellendus; ubi saepe is, qui rei | |
| dominus futurus est, alienus atque iratus aut etiam amicus | 10 |
| adversario et inimicus tibi est; cum aut docendus is est aut | |
| dedocendus aut reprimendus aut incitandus aut omni ratione | |
| ad tempus, ad causam oratione moderandus (in quo saepe | |
| benevolentia ad odium, odium autem ad benevolentiam | |
| deducendum est); aut tamquam machinatione aliqua tum | 15 |
| ad severitatem tum ad remissionem animi, tum ad tristitiam | |
| tum ad laetitiam est contorquendus; omnium sententiarum | 73.1 |
| gravitate, omnium verborum ponderibus est utendum; | |
| accedat oportet actio varia, vehemens, plena animi, plena | |
| spiritus, plena doloris, plena veritatis. In his operibus si | |
| quis illam artem comprehenderit, ut tamquam Phidias | 5 |
| Minervae signum efficere possit, non sane, quem ad modum, | |
| <ut> in clipeo idem artifex, minora illa opera facere discat, | |
| laborabit.' Tum Catulus 'quo ista maiora ac mirabiliora | 74.1 |
| fecisti, eo me maior exspectatio tenet quibusnam rationibus | |
| quibusque praeceptis ea tanta vis comparetur; non quo | |
| mea quidem iam intersit—neque enim aetas id mea de- | |
| siderat et aliud genus quoddam dicendi nos secuti sumus, | 5 |
| qui numquam sententias de manibus iudicum vi quadam | |
| orationis extorsimus ac potius placatis eorum animis tantum, | |
| quantum ipsi patiebantur, accepimus—sed tamen ista tua | |
| nullum ad usum meum, tantum cognoscendi studio adductus | |
| requiro. Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui | 75.1 |
| mihi pervulgata praecepta decantet, cum ipse numquam | |
| forum, numquam ullum iudicium aspexerit; ut Peripateticus | |
| ille dicitur Phormio, cum Hannibal Karthagine expulsus | |
| Ephesum ad Antiochum venisset exsul proque eo, quod | 5 |
| eius nomen erat magna apud omnis gloria, invitatus esset | |
| ab hospitibus suis, ut eum, quem dixi, si vellet, audiret; | |
| cumque is se non nolle dixisset, locutus esse dicitur homo | |
| copiosus aliquot horas de imperatoris officio et de [omni] | |
| re militari. Tum, cum ceteri, qui illum audierant, vehe- | 10 |
| menter essent delectati, quaerebant ab Hannibale, quidnam | |
| ipse de illo philosopho iudicaret: hic Poenus non optime | |
| Graece, sed tamen libere respondisse fertur, multos se | |
| deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio | |
| deliraret vidisse neminem. Neque me hercule iniuria; quid | 76.1 |
| enim aut adrogantius aut loquacius fieri potuit quam Hanni- | |
| bali, qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium | |
| gentium victore certasset, Graecum hominem, qui numquam | |
| hostem, numquam castra vidisset, numquam denique mini- | 5 |
| mam partem ullius publici muneris attigisset, praecepta de | |
| re militari dare? Hoc mihi facere omnes isti, qui de arte | |
| dicendi praecipiunt, videntur; quod enim ipsi experti non | |
| sunt, id docent ceteros; sed hoc minus fortasse errant, quod | |
| non te, ut Hannibalem <ille>, sed pueros aut adulescentulos | 10 |
| docere conantur.' 'Erras, Catule,' inquit Antonius 'nam | 77.1 |
| egomet in multos iam Phormiones incidi. Quis enim est | |
| istorum Graecorum, qui quemquam nostrum quicquam | |
| intellegere arbitretur? Ac mihi quidem non ita molesti | |
| sunt; facile omnis perpetior et perfero; nam aut aliquid | 5 |
| adferunt, quod mihi non displiceat, aut efficiunt, ut me non | |
| didicisse minus paeniteat; dimitto autem eos non tam | |
| contumeliose quam philosophum illum Hannibal, et eo | |
| fortasse plus habeo etiam negoti. Sed tamen est eorum | |
| doctrina, quantum ego iudicare possum, perridicula: divi- | 78.1 |
| dunt enim totam rem in duas partis, in causae controversiam | |
| et in quaestionis: causam appellant rem positam in discepta- | |
| tione reorum et controversia; quaestionem autem rem | |
| positam in infinita dubitatione; de causa praecepta dant; | 5 |
| de altera parte dicendi mirum silentium est. Deinde quin- | 79.1 |
| que faciunt quasi membra eloquentiae, invenire quid dicas, | |
| inventa disponere, deinde ornare verbis, post memoriae | |
| mandare, tum ad extremum agere ac pronuntiare; rem | |
| sane non reconditam; quis enim hoc non sua sponte viderit, | 5 |
| neminem posse dicere, nisi et quid diceret et quibus verbis | |
| et quo ordine diceret haberet et ea meminisset? Atque | |
| haec ego non reprehendo, sed ante oculos posita esse | |
| dico, ut eas item quattuor, quinque, sexve partis vel etiam | |
| septem, quoniam aliter ab aliis digeruntur, in quas est ab | 10 |
| his omnis oratio distributa: iubent enim exordiri ita, ut | 80.1 |
| eum, qui audiat, benevolum nobis faciamus et docilem et | |
| attentum; deinde rem narrare, et ita ut veri similis narratio | |
| sit, ut aperta, ut brevis; post autem dividere causam aut | |
| proponere; nostra confirmare argumentis ac rationibus; | 5 |
| deinde contraria refutare; tum autem alii conclusionem | |
| orationis et quasi perorationem conlocant, alii iubent, ante | |
| quam peroretur, ornandi aut augendi causa digredi, deinde | |
| concludere ac perorare. Ne haec quidem reprehendo; sunt | 81.1 |
| enim concinne distributa, sed tamen, id quod necesse fuit | |
| hominibus expertibus veritatis, non perite: quae enim | |
| praecepta principiorum et narrationum esse voluerunt, ea in | |
| totis orationibus sunt conservanda; nam ego mihi bene- | 82.1 |
| volum iudicem facilius facere possum, cum sum in cursu | |
| orationis, quam cum omnia sunt inaudita; docilem autem | |
| non cum polliceor me demonstraturum, sed tum, cum doceo | |
| et explano; attentum vero [crebro] tota actione excitandis | 5 |
| mentibus iudicum, non prima denuntiatione efficere possu- | |
| mus. Iam vero narrationem quod iubent veri similem esse | 83.1 |
| et apertam et brevem, recte nos admonent: quod haec | |
| narrationis magis putant esse propria quam totius orationis, | |
| valde mihi videntur errare; omninoque in hoc omnis est | |
| error, quod existimant artificium esse hoc quoddam non | 5 |
| dissimile ceterorum, cuius modi de ipso iure civili hesterno | |
| die Crassus componi posse dicebat: ut genera rerum primum | |
| exponerentur, in quo vitium est, si genus ullum praeter- | |
| mittitur; deinde singulorum partes generum, in quo et | |
| deesse aliquam partem et superare mendosum est; tum | 10 |
| verborum omnium definitiones, in quibus neque abesse | |
| quicquam decet neque redundare. Sed hoc si in iure civili, | 84.1 |
| si etiam in parvis aut mediocribus rebus doctiores adsequi | |
| possunt, non idem sentio tanta hac in re tamque immensa | |
| posse fieri; sin autem qui arbitrantur, deducendi sunt ad | |
| eos, qui haec docent; omnia iam explicata et perpolita | 5 |
| adsequentur; sunt enim innumerabiles de his rebus libri | |
| neque abditi neque obscuri: sed videant quid velint; ad | |
| ludendumne an ad pugnandum arma sint sumpturi; aliud | |
| enim pugna et acies, aliud ludus campusque noster desiderat; | |
| ac tamen ars ipsa ludicra armorum et gladiatori et militi pro- | 10 |
| dest aliquid; sed animus acer et praesens et acutus idem | |
| atque versutus invictos viros efficit [non difficilius arte con- | |
| iuncta]. Qua re ego tibi oratorem sic iam instituam, si | 85.1 |
| potuero, ut quid efficere possit ante perspiciam: sit enim mihi | |
| tinctus litteris; audierit aliquid, legerit, ista ipsa praecepta | |
| acceperit; temptabo quid deceat, quid voce, quid viribus, | |
| quid spiritu, quid lingua efficere possit. Si intellegam posse | 5 |
| ad summos pervenire, non solum hortabor, ut elaboret, sed | |
| etiam, si vir quoque bonus mihi videbitur esse, obsecrabo; | |
| tantum ego in excellenti oratore et eodem bono viro pono | |
| esse ornamenti universae civitati; sin videbitur, cum omnia | |
| summe fecerit, tamen ad mediocris oratores esse venturus, per- | 10 |
| mittam ipsi quid velit; molestus magno opere non ero; sin | |
| plane abhorrebit et erit absurdus, ut se contineat aut ad | |
| aliud studium transferat, admonebo; nam neque is, qui op- | 86.1 |
| time potest, deserendus ullo modo est a cohortatione nostra | |
| neque is, qui aliquid potest, deterrendus: quod alterum | |
| divinitatis mihi cuiusdam videtur, alterum, vel non facere | |
| quod non optime possis, vel facere quod non pessime facias, | 5 |
| humanitatis, tertium vero illud, clamare contra quam deceat | |
| et quam possit, hominis est, ut tu, Catule, de quodam | |
| clamatore dixisti, stultitiae suae quam plurimos testis dome- | |
| stico praeconio conligentis. De hoc igitur, qui erit talis, ut | 87.1 |
| cohortandus adiuvandusque sit, ita loquamur, ut ei tradamus | |
| ea dumtaxat, quae nos usus docuit, ut nobis ducibus veniat | |
| eo, quo sine duce ipsi pervenimus, quoniam meliora docere | |
| non possumus. Atque ut a familiari nostro exordiar, hunc | 88.1 |
| ego, Catule, Sulpicium primum in causa parvula adule- | |
| scentulum audivi voce et forma et motu corporis et reliquis | |
| rebus aptis ad hoc munus, de quo quaerimus, oratione autem | |
| celeri et concitata, quod erat ingeni, et verbis effervescenti- | 5 |
| bus et paulo nimium redundantibus, quod erat aetatis. | |
| Non sum aspernatus; volo enim se efferat in adulescente | |
| fecunditas; nam facilius sicut in vitibus revocantur ea, | |
| quae se nimium profuderunt, quam, si nihil valet materies, | |
| nova sarmenta cultura excitantur; item volo esse in adule- | 10 |
| scente, unde aliquid amputem; non enim potest in eo sucus | |
| esse diuturnus, quod nimis celeriter est maturitatem exsecu- | |
| tum. Vidi statim indolem neque dimisi tempus et eum | 89.1 |
| sum cohortatus, ut forum sibi ludum putaret esse ad di- | |
| scendum, magistrum autem, quem vellet, eligeret; me qui- | |
| dem si audiret, L. Crassum: quod iste adripuit et ita sese | |
| facturum confirmavit atque etiam addidit, gratiae scilicet | 5 |
| causa, me quoque sibi magistrum futurum. Vix annus | |
| intercesserat ab hoc sermone cohortationis meae, cum iste | |
| accusavit C. Norbanum, defendente me: non est credibile | |
| quid interesse mihi sit visum inter eum, qui tum erat et qui | |
| anno ante fuerat. Omnino in illud genus eum Crassi | 10 |
| magnificum atque praeclarum natura ipsa ducebat, sed ea | |
| non satis proficere potuisset, nisi eodem studio atque imita- | |
| tione intendisset atque ita dicere consuesset, ut tota mente | |
| Crassum atque omni animo intueretur. Ergo hoc sit primum | 90.1 |
| in praeceptis meis, ut demonstremus, quem imitetur [atque | |
| ita, ut, quae maxime excellent in eo, quem imitabitur, ea | |
| diligentissime persequatur]; tum accedat exercitatio, qua | |
| illum, quem delegerit, imitando effingat atque exprimat, non | 5 |
| ut multos imitatores saepe cognovi, qui aut ea, quae facilia | |
| sunt, aut etiam illa, quae insignia ac paene vitiosa, conse- | |
| ctantur imitando. Nihil est facilius, quam amictum imitari | 91.1 |
| alicuius aut statum aut motum; si vero etiam vitiosi aliquid | |
| est, id sumere et in eo vitio <similem> esse non magnum est, | |
| ut ille, qui nunc etiam, amissa voce, furit in re publica, | |
| Fufius, nervos in dicendo C. Fimbriae, quos tamen habuit | 5 |
| ille, non adsequitur, oris pravitatem et verborum latitudinem | |
| imitatur; sed tamen ille nec deligere scivit, cuius potissi- | |
| mum similis esset, et in eo ipso, quem delegerat, imitari | |
| etiam vitia voluit; qui autem ita faciet, ut oportet, primum | 92.1 |
| vigilet necesse est in deligendo; deinde, quem probarit, in | |
| eo, quae maxime excellent, ea diligentissime persequatur. | |
| Quid enim causae censetis esse cur aetates extulerint | |
| singulae singula prope genera dicendi? Quod non tam | 5 |
| facile in nostris oratoribus possumus iudicare, quia scripta, | |
| ex quibus iudicium fieri posset, non multa sane reliquerunt, | |
| quam in Graecis, ex quorum scriptis, cuiusque aetatis quae | |
| dicendi ratio voluntasque fuerit, intellegi potest. Antiquis- | 93.1 |
| simi fere sunt, quorum quidem scripta constent, Pericles | |
| atque Alcibiades et eadem aetate Thucydides, subtiles, | |
| acuti, breves, sententiisque magis quam verbis abundantes: | |
| non potuisset accidere, ut unum genus esset omnium, nisi | 5 |
| aliquem sibi proponerent ad imitandum. Consecuti sunt | |
| hos Critias, Theramenes, Lysias: multa Lysiae scripta sunt; | |
| non nulla Critiae; de Theramene audimus; omnes etiam | |
| tum retinebant illum Pericli sucum, sed erant paulo uberiore | |
| filo. Ecce tibi est exortus Isocrates, [magister istorum | 94.1 |
| omnium,] cuius e ludo tamquam ex equo Troiano meri | |
| principes exierunt; sed eorum partim in pompa, partim in | |
| acie inlustres esse voluerunt. Atque et illi, Theopompi, | |
| Ephori, Philisti, Naucratae multique alii naturis differunt, | 5 |
| voluntate autem similes sunt et inter sese et magistri; | |
| et hi, qui se ad causas contulerunt, ut Demosthenes, | |
| Hyperides, Lycurgus, Aeschines, Dinarchus aliique com- | |
| plures, etsi inter se pares non fuerunt, tamen omnes sunt in | |
| eodem veritatis imitandae genere versati, quorum quam diu | 10 |
| mansit imitatio, tam diu genus illud dicendi studiumque | |
| vixit; postea quam exstinctis his omnis eorum memoria sen- | 95.1 |
| sim obscurata est et evanuit, alia quaedam dicendi molliora | |
| ac remissiora genera viguerunt. Inde Demochares, quem | |
| aiunt sororis filium fuisse Demostheni; tum Phalereus ille | |
| Demetrius omnium istorum mea sententia politissimus, | 5 |
| aliique horum similes exstiterunt. Quae si volemus usque | |
| ad hoc tempus persequi, intellegemus, ut hodie etiam | |
| Alabandensem illum Meneclem et eius fratrem Hieroclem, | |
| quos ego audivi, tota imitetur Asia, sic semper fuisse | |
| aliquem, cuius se similis plerique esse vellent. Hanc igitur | 96.1 |
| similitudinem qui imitatione adsequi volet, cum exercita- | |
| tionibus crebris atque magnis tum scribendo maxime perse- | |
| quatur; quod si haec noster Sulpicius faceret, multo eius | |
| oratio esset pressior; in qua nunc interdum, ut in herbis | 5 |
| rustici solent dicere in summa ubertate, inest luxuries quae- | |
| dam, quae stilo depascenda est.' Hic Sulpicius 'me qui- | 97.1 |
| dem' inquit 'recte mones, idque mihi gratum est; sed ne | |
| te quidem, Antoni, multum scriptitasse arbitror.' Tum ille | |
| 'quasi vero' inquit 'non ea praecipiam aliis, quae mihi ipsi | |
| desint: sed tamen ne tabulas quidem conficere existimor: | 5 |
| verum et in hoc ex re familiari mea et in illo ex eo, quod | |
| dico, quantulum id cumque est, quid faciam iudicari potest. | |
| Atque esse tamen multos videmus, qui neminem imitentur | 98.1 |
| et suapte natura, quod velint, sine cuiusquam similitudine | |
| consequantur; quod et in vobis animadverti recte potest, | |
| Caesar et Cotta; quorum alter inusitatum nostris quidem | |
| oratoribus leporem quendam et salem, alter acutissimum et | 5 |
| subtilissimum dicendi genus est consecutus; neque vero | |
| vester aequalis <C.> Curio, patre mea sententia vel eloquen- | |
| tissimo temporibus illis, quemquam mihi magno opere vide- | |
| tur imitari; qui tamen verborum gravitate et elegantia et | |
| copia suam quandam expressit quasi formam figuramque | 10 |
| dicendi; quod ego maxime iudicare potui in ea causa, quam | |
| ille contra me apud centumviros pro fratribus Cossis dixit; | |
| in qua nihil illi defuit, quod non modo copiosus, sed etiam | |
| sapiens orator habere deberet. |
US