Medium aevum - Vicipaedia
Jump to content
E Vicipaedia
Tres ordines societatis mediaevalis: "oratores", "bellatores" et "laboratores" (
Li Livres dou Sante
, saeculum XIII)
Medium aevum
, vel
aera mediaevalis
, in
historia Europae
ab
Aevo Antiquo
saeculo
quinto
exeunte ad
Novum Aevum
saeculo quinto decimo
exeunte duravit,
aevi postclassici
in
historia mundi
simile.
Aetas dissolutione structurarum
imperii Romani
et incursione
gentium Germanicarum
in
Europam Occidentalem
nota est, quod novas
potestates politicas
regione
efficit, sicut in
Regno Francorum
. Medio aevo
traditiones
rei publicae
et
philosophiae
Romanorum
, Germanorum, et
Slavorum
, ac
mores
Christiani
una conducti sunt.
Societas
et
res publica
ordinibus
atque
iure feudali
distributa et Christiana
orbis terrarum
cosmotheoria
formata sunt.
De voce
Medium Aevum
recensere
fontem recensere
Hominibus medii aevi tempus suum non
Medium Aevum
appellabatur, sed hi adhuc in aetate Romana se vivere putabant. Postquam
somnium
Nabuchodonosoris
prophetia Danielis
de serie aetatum profectum erat, cuius finis super diebus summi iudicii sit. Prima earum aetatum aetas
Babylonis
fuisset, secunda
Persiae
, tertia
Graeciae
et quarta ac ultima aetas Romanorum. Cum hodie annus
476
finis imperii Romanorum occidentali esse existimetur, homines aequales illorum temporum in
translatione imperii
ad Germanos et continuatione imperii putabant, quia finis imperii finem mundi significavisset.
Medium aevum
humanistae
invenerunt, qui
aetates Graecorum ac Romanorum
admirabantur. Primus qui inter humanistas
medium tempus
nominaverit fuit
Franciscus Petrarca
Locutiones
media tempora
anno 1382,
media tempestas
anno 1469,
medium aevum
anno
1604
reperiuntur.
Cum vitam "Aetatis Antiquae"
aevo antiquitatis renascente
restituere vellent, tempus de fine imperii Romanorum ad tempus sui aevi intercessum sive medium videbatur.
Unam legis e paginis de
aevis historicis
disserentibus
Antiquitas
Aevum Classicum
Antiquitas Posterior
Medium Aevum
Novum Aevum
Renascentia
Reformatio
Aevum Illuminationis
Vide etiam
Aeva archaeologica
Aeva geologica
De ordinatione temporis
recensere
fontem recensere
Historiographia hodierna nondum data singularem determinationem medii aevi constituere conatur, sed de transitibus fluentibus proficiscitur. Inter saecula
migrationis gentium
IV
ac
VIII
et denuo de saeculo
XV
ad saeculum
XVI
conditiones rei publicae et structurae societatis commutabant. Exempla harum commutationum sunt
edictum Mediolanense
313
), invasio
Hunnorum
375
), occupatio Romae per
Visigothos
410
), dimissio
Romuli Augustuli
476
), aut etiam
Hegira
Machometi
622
) et
invasio Maurorum in Hispania
711
). Finis medii aevi rursum signatur eventibus sicut inventio
typographiae
litteris mobilibus (ca.
1450
), occupatio
Constantinopolis
1453
), conclusio
Recuperationis Hispanicae
et inventio
Americae
(utraque
1492
) aut initium
Reformationis
Luthero
1517
).
Notae
recensere
fontem recensere
Franciscus Petrarca
Epistulae metricae
3.33.5
"priscis, mediis, modernis temporibus":
Philippus Villanius
Liber de civitatis Florentiae famosis civibus
(p. 20 editionis 1847). Apud eundem in recensione secunda huius operis anno 1395 "medii veteresque poetae historicique" leguntur. "Media tempestas": in praefatione editionis principis
Metamorphoseon
Apulei
ab Ioanne Andrea de' Bussi editae (Romae: 1469).
Ita en:wiki.
Bibliographia
recensere
fontem recensere
Büssem, Eberhardus, et Michael Neher, edd.
1995
Arbeitsbuch Geschichte: Mittelalter (3. bis 16. Jahrhundert): Repetitorium.
Editio decima. Tubingae.
Denys Hay, "Flavio Biondo and the middle ages" in
Proceedings of the British Academy
45 (1959) pp. 97–128.
Michael McLaughlin, "Humanist concepts of renaissance and middle ages in the tre- and quattrocento" in
Renaissance Studies
2 (1988) pp. 131–42.
Mommsen, Theodor
1942
. "Petrarch's conception of the dark ages."
Speculum
17: 226–42.
Nexus interni
Antiquitas posterior
Ecclesia antiqua
Gallia
Eduardus Gibbon
Index civitatum anno 1000
, quae medio Medii Aevii
florebant
Litterae Latinae
Patres Ecclesiae
Periodizatio
Henricus Pirenne
Religio Christiana
Scholastica (philosophia)
Nexus externi
recensere
fontem recensere
Vicimedia Communia
plura habent quae ad
Medium Aevum
spectant.
Lege
Μέσος αἰών
("Medium aevum") apud
Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Receptum de "
Categoriae
L +1
Latinitas +1 (bona)
Europa
Medium aevum
Categoriae celatae:
Paginae cum sectione nexuum internorum
1000 paginae
Myrias Historia
Medium aevum
Partem novam addere
US