Mors vexillaris
Pictura
Antonii Parreiras
Kuoleman puutarha
(Hortus mortis) - Pictura
Hugonis Simberg
(1906)
Mors
-tis,
f.
est finis omnium munerum
biologicorum
quibus
animantes
sustinentur. Nonnullae causae, quae mortem efficere solent, sunt
morbi
nex
suicidium
praedatio
conditio nutrimentorum prava
, et
senectus
tantum. Mors saepe censetur esse tempus ingratum et triste propter terminum
affectionis
, quae cum mortuo compartiebatur, dum vivebat.
Omnes formae animantium moriuntur, habitent vel in
terra
aere
mari
. Et omnes formae vitales
alimento
egent ad mortem vitandam, quare ipsum alimentum est
clavis
vitae. Res alendae continent ambas materiam biologicam vel non biologicam, ut
animalia
fructus
gramen
plantas
aquam
lucem
aerem
Mors revelat, quomodo vales, quando personas, creaturas, et animalia amata obeunt. Sunt qui solite
tristes
fiant, qui tristissimi fiant, et qui tristissimi fiant, ut longissimum tempus eam vincere capiant, et certae tales personae etiam se ipsos nocent, ut
sensus negativorum
evadant; atque sunt, qui vix tristes fiant, itaque certam imaginem mortis habeant.
Olim homines putaverunt
hominem
mortuum esse, cum palpitatio
cordis
desiit, sed nostra aetate nos mori constat, cum opus
cerebri
terminatur. Singulae autem
cellulae
corporis
deinceps lente, partim solum nonnullas horas post mortem cerebri moriuntur.
Certa mortis signa sunt livores,
rigor mortis
, putredo, necnon
vulnerationes
, quae certe
vitae
contraria sunt (e.g. praecisio
capitis
).
Alia verumtamen incerta signa mortis sunt:
Aliqui philosophi putant homines ex nihilo oriri, in nihilum occidere.
Buddistae in
reincarnationem
credunt, videlicet assumptionem formae novae in singulis vitis. Post mortem altera vita assumpta est secundum iudicium praecedentis vitae. Si electus vixerit probe, ei tribuetur conditio melior, si improbe, peior. Ista est via ad illuminationem.
"Mors sceptra ligonibus aequat"—"Mors ultima linea rerum"
In
Bibliorum Sacrorum
libro Genese
narratur homines mori debere, quod
Adam
Evaque
, protoparentes
Dei
mandati immemores,
peccaverint
: "Propterea, sicut per unum
hominem
peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt" (
Epistula ad Romanos
5:12).
Mors tamen non est putanda poena a
Deo
inflicta, sed mutatio vitae, quia secundum Christianos vita mutatur non tollitur, quamobrem una ex primis curis Christianorum cultus mortuorum fuit, cultus singularis proprius tantum huius religionis. Sacerdos commendat defuncti animam misericordiae Dei, invocans
caelestes
potestates ne eum in tenebris relinquant; postquam corpus benedicit, quia Christiani putant carnem sacram, propter quod
sepulcreta
vocantur etiam campi sancti, scilicet sanctificati
corporibus
sepultorum. Cohors
familiarum
et amicorum comitat
feretrum
usque ad
sepulcretum
, ubi perfecta est celebratio et offerta extrema salutatio.
Christiani aliaeque religiones iustos mortuos
resurrectione
, qua Deus omnes iustos donaverit, ad vitam redituros esse credunt. Catechismus Catholicae Ecclesiae docet: "Firmiter credimus atque adeo speramus: sicut Christus vere a mortuis resurrexit atque in aeternum vivit, ita etiam iusti post mortem suam in aeternum cum Christo vivent resuscitato qui eos ultimo die resuscitabit".
Post mortem omnia mortui bona
heredibus
traduntur (
successio mortis causa
). Absentia longa (exempli gratia secundum legem Italicam decem annos) morti tamen aequiparatur.
Laudatus sis, mi Domine,
Propter sororem mortem corporalem,
Quam nullus homo vivens potest evadere.
Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus;
Beati illi, quos reperiet in Tuis sanctissimis voluntatibus,
Quia secunda mors non faciet eis malum.
Vita brevis breviter in brevi finietur,
Mors venit velociter que neminem veretur,
Omnia mors perimit et nulli miseretur.
Ad mortem festinamus peccare desistamus.
Ni conversus fueris et sicut puer factus
Et vitam mutaveris in melio a res actus,
Intrare non poteris regnum Dei beatus.
Ad mortem festinamus peccare desistamus.
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur. ...
Memento mori!
admonitio brevitatis vitae quae
Romae antiquae
triumphator inter triumphum audire debebat:
Memento mori
Memento te hominem esse
Respice post te, hominem te esse memento
Ariès, Philippe.
1975
Studien zur Geschichte des Todes im Abendland.
Conv. ex
Essais sur l'histoire de la mort en Occident du Moyen-Age à nos jours.
Lutetiae. Monaci et Vindobonae 1976,
ISBN 3-446-12284-2
Ariès, Philippe.
1980
Geschichte des Todes.
Ex Francogallice ab Hans-Horst Henschen et Una Pfau conversus. Monaci et Vindobonae. Editio decima: Monaci: Dtv.
ISBN 3-423-30169-4
Béliveau, Richard, et Denis Gingras.
2012
Der Tod: Das letzte Geheimnis des Lebens: Daten, Fakten, Unerklärliches.
Monaci.
ISBN 978-3-466-34570-0
Benkel, Thorsten, et Matthias Meitzler.
2018
Zwischen Leben und Tod: Sozialwissenschaftliche Grenzgänge.
Wiesbaden: Springer VS. ISBN=978-3-658-22277-2.
Bondeson, Jan.
2001
Buried Alive: the Terrifying History of our Most Primal Fear.
Novi Eboraci: W. W. Norton & Company.
ISBN 978-0-393-04906-0
Fischer, Norbert.
2001
Geschichte des Todes in der Neuzeit.
Erfurti: Sutton.
ISBN 3-89702-342-3
Frohmann, Christiane, ed.
2014
Tausend Tode schreiben.
E-Book. Berolini.
ISBN 978-3-944195-55-1
Gehring, Petra, et Maxine Saborowski, eds.
2007
Ambivalenzen des Todes.
Darmstadiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft.
ISBN 978-3-534-20482-3
Hahn, Georg.
1975
Vom Sinn des Todes: Texte aus drei Jahrtausenden.
Turici: Swedenborg Verlag.
ISBN 3-85927-127-X
Lechner, Jörg-Johannes.
2019
Anthropologie des Todes: Philosophisch-anthropologische Analyse der grenzwissenschaftlichen Phänomene Sterben, Tod und Jenseits.
Hamburgi.
ISBN 978-3-339-10600-1
Lohner, Alexander.
1997
Der Tod im Existentialismus: Eine Analyse der fundamentaltheologischen, philosophischen und ethischen Implikationen.
Paderborn: Schöningh.
ISBN 3-506-75245-6
Textus digitalis, BSB München.
Maio, Giovanni.
2005
Tod.
In
Enzyklopädie Medizingeschichte,
ed. Werner E. Gerabek, Bernhard D. Haage,
Gundolf Keil
, Wolfgang Wegner, 1400–1402. Berolini et Novi Eboraci: De Gruyter.
ISBN 3-11-015714-4
Marques, Susana Moreira.
2015
Now and At the Hour of Our Death: And Other Stories.
Conv. Julia Sanches.
ISBN 978-1-908276-62-9
Mischke, Marianne.
1996
Der Umgang mit dem Tod: Vom Wandel in der abendländischen Geschichte.
Berolini.
ISBN 3-496-02583-2
Mullin, Glenn H. (1998)
2008
Living in the Face of Death: The Tibetan Tradition.
Ed. secunda. Ithacae Novi Eboraci: Snow Lion Publications.
ISBN 978-1-55939-310-2
Nuland, Sherwin B.
1994
Wie wir sterben.
Monaci: Kindler Verlag.
ISBN 3-426-77237-X
Ohler, Norbert.
2003
Sterben und Tod im Mittelalter.
Düsseldorf: Patmos.
ISBN 3-491-69070-6
Rosenberg, David Rosenberg.
2014
. "How One Photographer Overcame His Fear of Death by Photographing It: Walter Schels' Life Before Death." Slate.
Sachs, Jessica Snyder.
2001
Corpse: Nature, Forensics, and the Struggle to Pinpoint Time of Death.
Perseus Publishing.
ISBN 978-0-7382-0336-2
Schadel, Helene.
1974
ΘANATOΣ: Studien zu den Todesvorstellungen der antiken Philosophie und Medizin.
(Medizinische Dissertation Würzburg 1974). Würzburg: Wellm, Pattensen; jetzt bei Königshausen & Neumann, 1975.
Würzburger medizinhistorische Forschungen,
2.
ISBN 3-921456-01-0
Winau, Rolf, et Hans Peter Rosemeier, eds.
1984
Tod und Sterben.
Berolini et Novi Eboraci: De Gruyter.
ISBN 3-11-010001-0